CRUCIFERI seu CRUCIGERI

CRUCIFERI seu CRUCIGERI
CRUCIFERI, seu CRUCIGERI
Crucesignati sunt, qut militiam Terrae Sanctae profitentes, crucem professionis symbolum, vesti in humero dextro, appingebant. Sic olim noti, qui, praedicatâ croce, se militaturos voverant Hierosolymis. Vide Rigord. de gestis Philippi Aug. in an. 1187, matth. Paris in ann. 1095. et 1096. Guil. Tyrium, l. 1. c. 6. etc. Est autem Crucem praedicare, percilitantem tem Christianam apud fideles conqueri, cosdemque adversus hostes Ecclesiae contionandô clere: quod ab Urbano II. circa A. C. 1096. inchoatum est, qui non solum humeros, sed et frontes iussit cruce signari: Propric adversus Saracenos et infideles, sed quô Pontifices contra ipsosinet Christianos non raro usi sunt. Sic Alexander IV. contra Manfredum Siciliae Regem A. C. 1255. ut refert ibidem Matth. paris. Vide Guil. de Nanges de gestis Ludov. p. 420 et supr in voce Cruciata. Imb ab ipso Constantino repetit Crucigeram militiam Spelmannus: Ille enim, inquit, caelitus monitus non solum crucem pro labaro abhibuit, sed et militum armaturis eandem dedit insigni, esx Nicephor. l. 7. c. 29. Hinc et Prodentius.
---- Summisque micat crux addita cristis.
Sub initio Regni Hierosolymit. exorti sunt quatuot speclales Crucigerorum ordines, scil. Canonicorum S. Sepulchri Dominici, Iohannidarum, qui postea Rhodii, nunc Melitenses, Templatiorum et Teutonicorum, de quibus postremis vide infra. Sed et Italis Crucigeri dicuntur, qui crucem manibus fereutes, querelam profitentur, apud Radericum de gestis Friderici I. l. 2. c. 5. Aliud genus Crucesignatorum, occurrit apud Campegium in Zanchinum, c. 9. ubi nomen id Confraternitatis est a Dominico praefato institutae et certis LL. firmatae, ad vitam sic instiruendam, ut acerrime haereticos insectentor, et impetu quam possint maximô (cum opus est) in eorum perniciem irruant. Hi, votô in Inquisitorum manibus emissô fidem Carholicam etiam cum rerum et virae discrimine tueri promittunt; a Pontificibus vicissim quam plurimis gratiis, indulgentiis atque favoribus illustrati. Ritus, quibus Cruce sionari tales soliti, accurate describit praefatus Camill. Campegius Tr. fr. tom XI. part. 2. fol. 269. verso. Officium, Inquisitoribus etiam de necessariis providere; unde cum Inquisitiori indigenti pecuniâ, pro officio Inquisitionis et perenti dare recusant, excommunicationem incurrunt. Bern. Comensis, Lucernâ Inquisitor. Foerunt itaque olim maximo Inquisitoribus usui: verum cum labente tempore atmis ad subigendos Haereticos opus non esset, reditus quoque Inquisitlonis ex confiscatione reorum augeri coepissent, militiae nomen cum armis deponentes, nonnullisque Constitutiombus muratis, de S. Dominici paenitentia hodie nuncupantur Ludov. a Paramo de Orig. et progr. S. Officil, l. 2. t. 3. c. 3. n. 7. In Italia Familiares Inquisitorum vulgus Crucesignatos vocat, qui Officiales sunt destinati vel ad denuntiandos vel ad
capiendos Haereticos; etiam ad comitandum Inquisitorem, si et quando ab ipso fuerint requisiti. Hi arma pottant die nocteque non obstante quâcumque lege, nisi auctor eius vellet, velut Impeditot Officii Inquisitioms, puniti: et in pompa Actionis Fider, ut vocant, covis insidentes, Patres fidei e vestigio sequuntur. Vide Phil. a Limborch, Historiâ Inquisit. l. 2. c. 10. et 15. nec non hic aliquid ubi de Familiaribus seu Stipatoribus Inquisitorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”